Charter Document - 05400449
Charter Number: | 05400449 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu antiquas et rationabiles consuetudines monasterii vestri libertates et immunitates vobis a Sede apostolica concessas et exemptiones secularium exactionum a regibus principibus et aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas juste ac pacifice obtinetis vobis et per vos monasterio vestro autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani XII kal martii pontificatus nostri anno primo