Charter Document - 05400448
Charter Number: | 05400448 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod quidam archiepiscopi et episcopi et alii ecclesiarum prelati grangias et alias domos vestras que visitacione non indigent et in quibus archiepiscopi et episcopi vel alii ecclesiarum prelati procurationes hactenus minime habuerunt visitare contendunt ut sic procurationes extorqueant ab eisdem Cum ergo visitatione non egentes hujusmodi grangie sive domus ulle procurationes que ratione visitacionis debentur consueverunt prelatis aliquibus exhibere auctoritate presentium dictrictius inhibemus ne quis ab illis procurationes hujusmodi exigere vel extorquere presumat Nulli ergo [] Datum Laterani X kal januarii pontificatus nostri anno primo