Charter Document - 05400445

Charter Document - 05400445


Charter Number: 05400445
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos vidimus litteras nobilis mulieris Mathildis comitisse Nivernensis sub hac forma [] Preterea vidimus tales litteras sub sigillo ipsius Reverendo patri ac domino et amico suo charissimo Henrico Dei gratia Lingonensi episcopo Mathildis comitissa Nivernensis salutem et reverentiam Cum amore paternitatem vestram affectuose rogamus quatenus dilecto nostro priori de Dieto litteras vestras testimoniales secundum formam litterarum nostrarum petentium quas idem prior habet Actum anno Domini MCCXXV mense maio Nos ergo donationem ipsam sic in litteris super ipsa donatione confectis vidimus contineri laudamus et approbamus et sigilli nostri munimine roboramus Datum apud Tornodorum in abbatia Beati Michaelis de Monte anno Domini MCCXXVII mense aprili

Markups

Names Markup:



Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos vidimus litteras nobilis mulieris Mathildis comitisse Nivernensis sub hac forma []embed Preterea vidimus tales litteras sub sigillo ipsius Reverendo patri ac domino et amico suo charissimo Henrico Dei gratia Lingonensi episcopo Mathildis comitissa Nivernensis salutem et reverentiam Cum amore paternitatem vestram affectuose rogamus quatenus dilecto nostro priori de Dieto litteras vestras testimoniales secundum formam litterarum nostrarum petentium quas idem prior habet Actum anno Domini MCCXXV mense maio Nos ergo donationem ipsam sic in litteris super ipsa donatione confectis vidimus contineri laudamus et approbamus et sigilli nostri munimine roboramus Datum apud Tornodorum in abbatia Beati Michaelis de Monte anno Domini MCCXXVII mense aprili