Charter Document - 05400444
Charter Number: | 05400444 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Cum in Turonensi concilio quo usurarium mutuum personis ecclesiasticis inhibetur talis subjungatur exceptio ut si benefi ium ecclesie fuerit quod hoc modo videatur de manu laica redimendum [] nos vestris precibus inclinati autoritate vobis presentium indulgemus ut cum terre vel possessiones de beneficio aut feudo monasterii vestri a laicis ea detinentibus vobis fuerint obligate fructus quos ex eis percipitis in sortem non teneamini computare ita videlicet ut quandiu percipitis fructus ipsos non computandos in sortem Prefati laici a servitio in quo vobis et monasterio vestro pro beneficio vel feudo tenentur interim sint immunes Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani tercio nonas martii pontificatus nostri anno undecimo