Charter Document - 05400443
Charter Number: | 05400443 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Exhibita nobis ex parte vestra petitio continebat quod cum a nonnullis petentibus aliisque personis prioratus monasterii vestri conferre clericis secularibus fueritis sepius pregravati in monasterii vestri non modicam lesionem communiter juramento interposito statuistis ut vobis prioratus regulares conferre clericis secularibus de cetero non liceret quare nobis humiliter supplicastis ut statutum hujusmodi apostolico dignaremur munimine roborare nos ergo vestris precibus inclinati statutum ipsum sicut sine pravitate provide factum esse dinoscitur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ceterum prioratus illos statuto hujusmodi volumus comprehendi quia tanto tempore consueverint clericis secularibus assignari quod ex hoc vobis debeat in posterum prejudicium generare Nulli ergo [] Si quis [] Datum Laterani vidus februarii pontificatus nostri anno undecimo