Charter Document - 05400442

Charter Document - 05400442


Charter Number: 05400442
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Joannes dominus de Tuciaco salutem in Domino Notum facio universis quod cum ego traxissem in causam Stephanum et Hubaudum munarios et eorum fratres Legerium et Gaufridum et sororem ipsorum Elizabeth coram thesaurario Sancti Benedicti Floriacensis apud Villaria super eo quod dicebam quod prefati Stephanus et Hubaudus munarii et ipsorum fratres Legerius et Gaufridus et soror ipsorum Elizabeth et eorumdem uxores homines mei et femine mee erant de corporibus suis tandem bonorum virorum usus consilio percepi quod injuste et per pravum consilium dictos homines et uxores eorum in causam super hoc traxeram cum in ipsis nihil quod ad servitutem pertineat habeam nec habuerim ego vel predecessores mei in eis nec in progenitoribus eorumdem sicut ego diligentissime inquisivi ego vero volens ut prefati homines et eorum uxores et heredes eorum super hujusmodi causa a me vel a successoribus meis non valeant de cetero molestari ipsos super hoc quittavi si quid juris in ipsis quantum ad hoc habebam quamvis nullum jus crederem me habere sicut superius est expressum et renuntiavi simpliciter dicte cause ita quod a me vel successoribus meis non valeat reclamari super isto aliquid et promisi quod eos bona fide custodirem quittos et liberos ab omnimoda servitute Quia vero sigillum non habebam sigillum avunculi mei nobilis viri Anseii militis apponi presentibus litteris procuravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto mense januario