Charter Document - 05400437
Charter Number: | 05400437 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus filius comitis Sacrocesaris presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum venerabilis vir Bartholomeus abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis nobis ad solutionem quingentarum librarum turonensium tenerentur pro laudatione quam fecimus de commutatione facta inter dominum Henricum de Soliaco ex una parte et dictum abbatem et conventum Sancti Benedicti ex altera super ea que dictus Henricus de Soliaco dicebat se habere in villa de Castellione super Ligerim et balliva de Villa Mesmie sicut in litteris eorum continetur et nostris similiter die martis post dominicam qua cantatur Isti sunt dies dictas quingentas libras recepimus sic eos de dicta pecunia quittavimus et quittamus et super quittatione perpetua litteras istas in perpetuam memoriam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense aprili