Charter Document - 05400434

Charter Document - 05400434


Charter Number: 05400434
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Archembaudus de Soliaco dominus de Capella salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus filius noster Henricus Soliaci dominus fecit religiosis viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria justitiis costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione super Ligerim et ejusdem ville pertinentiis hominibus et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus habebat vel habere debebat ad preces dicti Henrici concedimus volumus et laudamus et etiam si quid juris in eisdem tam in feodo quam in aliis supradictis habebamus vel habere ad presens sive in posterum quocumque modo poteramus illud penitus abbati et conventui supradictis quittavimus et quittamus promittentes quod contra dictam quittationem per nos vel per alium venire in posterum nullatenus presumemus ita tamen quod ballia de Villa Mesmie et ejus pertinentie quas idem Henricus filius noster ab eisdem abbate et conventu in eschangium recepit de nostro feodo erunt prout erant alia supradicta Quod ut ratum et firmum maneat in perpetuum presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense marcio