Charter Document - 05400433
Charter Number: | 05400433 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Maria Soliaci et Virsioni domina salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego quittationem quam dilectus maritus meu Henricus dominus Soliaci fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria justitiis costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione super Ligerim et pertinentiis ejusdem ville et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus se habere et ad dotalitium meum spectare dicebat ad preces ipsius mariti mei volui et laudavi et fide corporali prestita fideliter concessi quod in supradictis omnibus jure dotalitii sive alio quocumque modo nihil ad presens sive in posterum reclamabo et propter hoc concessum fuit ab abbate et conventu predictis et a prefato marito meo quod sicut predicte res de Castellione erant de dotalitio meo similiter ballia de Villa Mesmie cum universis pertinentiis suis quam dicti abbas et conventus predicto marito meo propter factam quittationem et pro bono pacis donaverunt ad dotalitium meum pertineat In cujus rei memoriam et firmitudinem presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense martio