Charter Document - 05400424
Charter Number: | 05400424 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Theobaldus comes Campanie in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus noster Henricus Soliaci dominus fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria justiciis costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione et ejusdem ville pertinentiis hominibus et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus se habere et ad feodum nostrum spectare dicebat ad preces dicti Henrici voluimus concessimus et laudavimus Concessum etiam fuit ab abbate et conventu predictis et a nobis et a dicto Henrico quod sicut res predicte de villa Castellionis erant de feodo nostro baillia de Villa Mesmie quam dicti abbas et conventus dicto Henrico contulerunt similiter sit de feodo nostro In cujus reitestimonium presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini MCCXXV mense januario