Charter Document - 05400423

Charter Document - 05400423


Charter Number: 05400423
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Soliaci dominus Notum [] quod cum abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis mihi dederint in exchangium balliam de Villemesme cum pertinentiis suis pro eo quod quitavi eisdem quicquid juris habebat apud Castellionem super Ligerim et pertinentiis suis ego volo et concedo quod sicut recognovi me tenere illud quod habebam apud Castellionem super Ligerim et movere de feodo Lugdovici comitis Sacricesaris et eundem Lugdovicum tenere illud feodum de feodo comitis Campanie ita Villemesme cum pertinentiis sit de feodo eorumdem In cujus rei testimonium [] Actum anno Domini MCCXX quinto mense januario