Charter Document - 05400413

Charter Document - 05400413


Charter Number: 05400413
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1224 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino suo illustrissimo Ludovico Dei providentia serenissimo Francorum regi sui devotissimi qualescumque clerici S Vasatensis et V Vezalmensis archidiaconi et totum capitulum Vasatense salutem et ad honorem summi regis regnum regere temporale In fide et veritate celestis regis vestre majestati regie profitemur sicut pro cetero credimus in terra ista famam publicam proclamare quod monasterium Sancti Petri Regule pro se et pro monasterio Sancti Benedicti Floriacensis se longissimis temporibus usque ad tempora inclite recordationis Richardi quondam regis Anglie pacifice tenuit et possedit tanquam suum proprium plenum dominium et totam justitiam etiam sanguinis et latronis in villa Regule sed a tempore prefati regis Richardi dicta justitia sanguinis et latrocinii et in multis aliis juribus suis prescriptis monasteriis injuriatum est quamplurimum et detractum dignetur Igitur si placet majestas regia circa ipsa Sancti Petri et Sancti Benedicti monasteria taliter se habere quod illi qui zelum equitatus ejus audierunt benedictus qui venit in nomine Domini excelsis vocibus corde voce et opere debeant proclamare