Charter Document - 05400412
Charter Number: | 05400412 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1224 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico domino suo Ludovico Dei providentia Francorum regi G commendator et fratres Pontis Deaurati salutem et orationes Noverit excellentia vestra quod monasterii Sancti Petri Regule usque ad tempora domini Richardi regis Anglie semper habuit et possedit tanquam suum proprium plenum dominium et totam justitiam ville Regule sed idem rex Richardus primo subtraxit eis justitiam sanguinis et latrocinii et postmodum multe eis injurie illate sunt dicto monasterio in juribus suis sicut tota vicinia nostra non ignorat