Charter Document - 05400410

Charter Document - 05400410


Charter Number: 05400410
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1224 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo ac illustrissimo domino suo Ludovico Dei providentia magnifico regi Francorum R miseratione divina dictus abbas Sancti Fremerii salutem et ita regnum regere temporale quatenus eternum assequi mereatur Noveritis domine reverende nos ab antiquis audivisse temporibus non solum a paucis sed quasi a communi fama totius diocesis Vasatensis et credimus firmiter esse verum quod dominium et tota juridictio ac tota justitia ville Regule ad monasterium Sancti Benedicti Floriacensis et Sancti Petri Regule pleno jure pertineat sed a tempore inclite recordationis Richardi regis Anglie in his prenominata monasteria primo tamen in justitia sanguinis et latrocinii compelluntur violentiam atque multas injurias sustinere