Charter Document - 05400409
Charter Number: | 05400409 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis frater Bartholomeus miseratione divina abbas humilis totusque conventus Sancti Benedicti Floriacensis in Domino salutem Quoniam ea que legitime acta sunt oblivionis nebulo non debent offuscari presentium annotatione posterorum memorie duximus commendare quod homines terre nostre lacrymabilem querimoniam sepius in auribus nostris deponebant super majoribus suis qui eos occasione tallie nostre gravius affligebant majorem ab eis talliam quam esset imposita exigendo Ea propter nos ipsorum condolentes angustiis hominibus nostris de Brayo ad instantem ipsorum postulationem talliam quam in eis habebamus ad placitum abonavimus ad viginti libras parisiensis monete die dominica post nativitatem Beate Virginis Marie annuatim persolvendas de quibus major noster de Brayo pro labore receptionis sue viginti solidos percipiet annuatim salvis tamen omnibus aliis nostris consuetudinibus quas antea in dictis hominibus habebamus Si quis vero portionem abonamenti que masure sue imponetur dicta die non solverit tres solidos parisiensium solvere tenebitur de emenda inter autem alias conventiones hoc duximus adnectendum quod prenominati homines masuras suas vel partem earumdem vendere vel donare vel alio titulo alienare non poterant nisi de voluntate nostra et assensu Licebit tamen ipsis filiis et filiabus suis matrimonia contrahentibus masuras suas vel partem earumdem donare in matrimonium ita quod filii vel filie qui per hujusmodi donationem partem masurarum adepti fuerint secundum partem masure et secundum valorem terre partem abonamenti solvere tenebuntur que ad consilium abbatis Sancti Benedicti Floriacensis qui pro tempore erit statuetur In cujus rei testimonio presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto mense decembri