Charter Document - 05400405

Charter Document - 05400405


Charter Number: 05400405
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mathildis comitissa Nivernensis notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos donationem illam quam Guillelmus comes quondam Nivernensis fecit Deo et beate Marie et beato Benedicto et monachis prioratus de Dyeto concedimus et laudamus et sigilli nostri munimine roboramus et gistum quod apud dictum prioratum scilicet illius abbatie habebamus in perpetuum quittavimus abbatie supradicte guardam tamen nostram quam in dicto prioratu habemus retinemus Quod ut ratum sit et firmum presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum apud Tornodorum anno MCCXXIV mense septembri