Charter Document - 05400398

Charter Document - 05400398


Charter Number: 05400398
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Guido curie Bituricensis officialis salutem in Domino Noveritis quod nobiles viri Henricus dominus Virsionis et Soliaci ex una parte et Gibaudus dominus Autriaci ex altera in nostra presentia constituti recognoverunt quod super omnibus rebus in quibus apud Castellionem super Ligerim idem Guibaudus partiebatur cum dicto Henrico tam in medietate scilicet viguaria de Castellione quam in omnibus rebus aliis integre et ubique convenerunt amicabiliter et commutationem et eschangium fecerunt in hunc modum quod Henricus predictus dedit in perpetuum tradidit et concessit dicto Gibaudo et ejus heredibus quidquid juris habebat vel habere poterat seu habere debebat in medietaria de Breo scilicet in omni justitia et jurisdictione et in omnibus rebus aliis et pertinentiis integre et ubique ab eodem Gibaudo et heredibus suis libere pacifice et quiete tanquam de feodo dicti Henrici perpetuo possidendis et etiam sexaginta libras parisiensium de quibus et dictus Gibaudus recognovit habuisse grantum suum Idem vero Gibaudus quittavit tradidit et concessit dicto Henrico et ejus heredibus in perpetuum quidquid juris habebat in medietate viguarie de Castellione et in aliis rebus integre et ubique prout superius est expressum Maria domina de Virsione uxor Henrici sepedicti commutationem et eschangium antedictum voluit et concessit et etiam ratum habuit et approbavit et si quid ratione osclii seu alio jure in dicta medietaria de Breo habebat vel habere poterat seu habere debebat per fidem datam in manu Roberti de Brioria curie nostre notarii et ad hoc a nobis specialiter destinati dicto Gibaudo et ejus heredibus in perpetuum quittavit et eschangium quod pro osclio habere dicebatur in dicta medietaria de Breo scilicet de medietate viguarie supradicte cum omnibus rebus aliis a dicto Henrico suo marito sibi datum et assignatum prompto animo et gratanter accepit promittens quod tantum vel plus valebat eschangium quantum et osclium supradictum prout hec omnia predicta nominatim in litteris ejusdem domine oculata fide vidimus contineri et tam per litteras dicte domine quam per fidele relatum dicti Roberti nobis constitit evidenter Hec omnia prout superius sunt expressa promiserunt fide data in manu nostra dicti nobiles se firmiter et inviolabiliter observaturos etiam contra de cetero non venirent Similiter Petronilla domina Autriaci uxor predicti Gibaudi commutationem et eschangium voluit et concessit et etiam ratum habuit et approbavit et si quid ratione osclii seu alio jure in dicta medietate viguerie de Castellione habebat vel habere poterat seu habere debebat per fidem datam in manu Humberti archipresbyteri de Capella ad hoc a nobis specialiter destinati dicto Henrico et ejus heredibus in perpetuum quittavit et eschangium pro osclio quod habere dicebatur in dicta medietate vigerie de Castellione scilicet de medietaria de Breo a dicto Gibaudo marito suo sibi datum et assignatum prompto animo et gratanter accepit promittens quod tantum vel plus valebat eschan gium quantum et osclium supradictum Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tercio mense januario