Charter Document - 05400392

Charter Document - 05400392


Charter Number: 05400392
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Galterius divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter nos ex una parte et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera super jure patronatus ecclesie Summicampi nostre diocesis coram reverendo patre episcopo Aurelianensi et conjudicibus suis tamdem post multas altercationes et allegationes mediantibus bonis viris pro bono pacis compromisimus nos et dicti monachi in venerabiles viros et discretos A Senonensem et L Aurelianensem decanos tandem vero inquisitione per nos ipsos plenius facta secundum nostram conscientiam quoniam non volebamus nec intendebamus jus alienum aliquatenus usurpare et etiam per ipsos arbitros facta similiter inquisitione diligenti tam per nos ipsos quam per eosdem arbitros recognitum fuit et declaratum jus patronatus supradicte ecclesie Summicampi esse monasterii Sancti Benedicti Floriacensis et ad idem monasterium indubitanter pertinere In cujus rei testimonium et cautelam presentes litteras sepe dicto monasterio concessimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno gratie MCC vicesimo secundo mense augusto