Charter Document - 05400391
| Charter Number: | 05400391 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Bequest |
| Date: | 1222 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido de Monteforti universis presentes litteras inspecturis notum facio quod cum universitas hominum de Seinvilla mihi et thesaurario Belvacensi procurationem annuam deberet ita videlicet quod me duobus annis continuis et thesaurario anno tertio procurare tenebatur ego sine prejudicio procurationis thesaurarii super procuratione mea cum eisdem hominibus composui sub hac forma quod dicti homines et eorum heredes ab ejusdem procurationis onere absoluti mihi sexaginta libras parisiensium ad presens solverunt et viginti libras ad festum sancti Remigii persolvent nihil amplius in hoc anno soluturi Anno vero sequenti et uno quoque alio anno in quo ad solvendam mihi procurationem teneri solebant decem libras parisiensium exclusa omnino dicte procurationis exactione mihi et heredibus meis in perpetuum in octavis Pasche reddere tenebuntur et si forte ad predictum terminum illas decem libras non reddiderunt decem solidos parisiensium pro unaquaque die in penam omissionis illius exsolvent Hujus autem conventionis nostre placitum Philippus primogenitus meus concessit et se ad tenendum et perpetuo garantizandum eamdem conventionem fide prestita corporaliter obligavit presentibus Simone de Monteforti Roberto de Prella milite baillivo nostro Garnerio Cellerario et Villelmo Salverio burgensibus Stampensibus et magistro Milone de Mauriniaco Quod ut ratum permaneat presentem inde paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo secundo mense aprili
