Charter Document - 05400390

Charter Document - 05400390


Charter Number: 05400390
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Hymbertus archipresbyter de Capella salutem in Domino Noverit universitas vestra quod constituti in presentia nostra dominus Herbertus de Plessis et W filius ejus et Armenjardis uxor ejusdem Villermi decimam quam habebant in parochia de Giemo Veteri abbati et conventui Sancti Benedicti Flo riacensis pro triginta libris parisiensium nomine gagerie obligarunt ita quod de martio in martium licebit sibi vel eorum heredibus gageriam redimere supradictam quia vero prefata Armenjardis dotem quam habebat in decima supradicta prenominati Herbertus et Villelmus maritus ejus consilio majoris de Castellione patris ejusdem Armenjardis et amicorum suorum in terra suam eidem Armenjardi valentiam dicte dotis assignaverunt hanc autem gageriam sepedicti Herbertus Villelmus et Armenjardis uxor ejusdem Villelmi interpositione fidei firmaverunt et garentire contra omnes homines promiserunt Preterea si dicti abbas et conventus pro defectu domini Herberti et Villelmi filii sui et A uxoris ejusdem Villelmi sive heredum eorumdem damna vel deperdita aliqua propter ipsam gageriam vel occasione gagerie incurrerent Regnaudus Forelli Gaufridus Forelli major de Castellione Radulphus Sabardini milites pro dictis triginta libris se plegios constituerunt ita quod infra quindenam submonitionis dictum abbatis et conventus apud Sanctum Benedictum otagium tenerent donec damna et deperdita usque ad decem libras parisiensium dictis abbati et conventui resarcirent Ut autem hec gageria majoris obtineat robur firmitatis ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXXI mense martio