Charter Document - 05400380

Charter Document - 05400380


Charter Number: 05400380
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1220
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Quanto monasterium Floriacense flores et fructus honestatis et gratie suaviores emittit tanquam ager cui Dominus benedixit tanto ipsum carius amplexantes in visceribus Jesu Christi profectibus ejus intendere ac defectibus cupimus efficacius obviare Significastis siquidem nobis quod cum ad ecclesias que ad vos jure advocationis pertinere noscuntur diocesanis earum non ex malitia sed ex ignorantia interdum personas minus idoneas presentetis ipsi contra vos occasionem incontinenti captantes non expectato quod alias possitis personas idoneas presentare ipsas conferunt quibus volunt tanquam sit ad eos ipsarum donatio devoluta propter quod monasterium vestrum nonnunquam gravem sui juris sustinet lesionem Quia igitur indignum est ut ita captiose vobis juste penitudinis humanitas auferatur quominus vestrum revocatis errorem authoritate vobis presentium indulgemus ut cum presentatas a vobis personas ad ecclesias que ad vos jure advocationis pertinent a diocesanis contigerit tanquam minus idoneas recusari liceat vobis infra tempus in Laterani concilio diffinitum ad easdem ecclesias diocesanis episcopis alias idoneas presentare personas Nulli ergo omnino [] Si quis autem [] Datum Laterani sexto calendas januarii pontificatus nostri anno quinto