Charter Document - 05400379
Charter Number: | 05400379 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Floriacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut ex parte vestra fuit expositum coram nobis quedam domus hospitales in fundo monasterii vestri noviter sint constructe que tanto per vos poterunt melius conservari quanto erga eas potestis propensiorem diligentiam exhibere nos precavere volentes ne forte aliquibus in eos manus avidas injicere gestientibus exinde litis contra vos materia oriatur in earumdem domorum dispendium et jacturam authoritate vobis presentium indulgemus ut domus ipse dictioni et ordinationi monasterii vestri perpetuo sint subjecte Nulli ergo omnino [] Si quis autem [] Datum Laterani decimo kalendas januarii pontificatus nostri anno quinto