Charter Document - 05400378
Charter Number: | 05400378 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum eapropter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati redimendi decimas terrarum ad vestrum monasterium pertinentium de manibus laicorum nobis autoritate presentium liberam concedimus facultatem Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani decimo kalendas januarii pontificatus nostri anno quinto