Charter Document - 05400377

Charter Document - 05400377


Charter Number: 05400377
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1220
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis magistris Joanni Legaleis archidiacono et Bono Amico canonico Bituricensi salutem et apostolicam benedictionem Dilectus filius abbas Floriacensis exposuit coram nobis quod cum venerabilis frater noster episcopus Aurelianensis quasdam a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Carnotensem episcopum et ejus collegas litteras impetravit ut de capellis burgi Sancti Benedicti ad monasterium Floriacense spectantibus taliter ordinarent quod matrix ecclesia parochialis juris nullum dispendium sustineret presbiteri capellarum ipsarum licet citati comparuerunt coram eis nolentes tamen sicut nec sua intererat super hoc respondere liti cesserunt que principaliter ad monasterium pertinebat cumque idem abbas comparens prout sua intererat coram eis exciperet quod capellas ipsas sub eo statu quo nunc tenet easdem fere per trecentos annos monasterium ipsum pacifice tenuerat et quiete exhibens nihilominus indulgentiam felicis memorie Alexandri pape predecessoris nostri que capelle ipse predicto monasterio sicut a quadraginta annis eas possederat confirmantur Quia iidem judices exceptiones hujusmodi frivolas reputantes vires indulgentie nitebantur penitus enervare ad sedem apostolicam appellavit unde predictus abbas nobis supplicavit instanter ut cum indignum sit monasterium super occasione hujusmodi litterarum que non sine quadam captione impetrate videntur iis super quibus longissima temporis prescriptione creditur fore tutum taliter mutilari vel vexari etiam super eis dignaremur et super hoc paterna diligentia providere Licet igitur in iis et in aliis quantum cum Deo possumus velimus eidem monasterio exhibere favorem ne tamen gratiam in alterius injuriam facere videamur discretioni vestre de ipsius episcopi et ejusdem abbatis procuratorum assensu per apostolica scripta mandamus quatenus revocato in irritum quidquid post appellationem hujusmodi inveneritis tenere attemptatam ac memoratis judicibus authoritate noatsra ut negocio super sedeant indicentes hujusmodi negotii circunstantias plenius inquiratis et que inveneritis per vestras nobis litteras intimetis ut ex relatione vestra sufficienter instructi procedamus deinde prout secundum Deum viderimus procedendum Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore substraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse tu ea frater archiepiscope cum eorum altero nihilominus exequaris Datum Laterani nono kalendas januarii pontificatus nostri anno quinto