Charter Document - 05400375
Charter Number: | 05400375 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo de Bovilla et frater ejus milites omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari Noverint universi quod de decem sextariis bladii medietate marciagii et medietate hybernagii quos decem sextarios Henricus de Bossoria Maheius de Bailloul milites in grangiis nostris apud Ferchevillam percipiebant annuatim predictus Maheius de Baillou miles partem suam scilicet quinque sextarios Matheo de Plesseio vendidit quos quinque sextarios sepedictos predictus Matheus de Plesseio vel ejus heredes in predictis grangiis in grangia videlicet Hugonis de Bovilla duas partes et in grangia Thome de Bovilla tertiam partem in crastino Omnium Sanctorum percipient annuatim nos vero de quibus redditus predictus movebat venditionem istam concessimus et laudavimus et de voluntate et ad petitionem prenominati Maheii de Bailloul militis prefatum Mattheum de Plesseio investivimus et affidavimus dicto Mattheo de Plesseio et ejus heredibus quotiescumque opus fuerit garentire Quod ut ratum esset et stabile sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono mense martio