Charter Document - 05400373

Charter Document - 05400373


Charter Number: 05400373
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Giraudus vicecomes Brucie Dei amore et pietatis intuitu fide interposita fideliter concessi quod in terra Sancti Benedicti vel in terra pauperum Domus Dei de Monte Morilii nullus de cetero mestivabit nec in aliqua occasione mestivam ab hominibus predictarum terrarum petet et si forte aliquis petierit a quocumque modo acceperit vel questam fecerit si super hoc prepositus Sancti Benedicti vel fratres Domus Dei Monte Morilii vel aliquis ex parte ipsorum ad me querelam detulerit infra quindenam per fidem plangentis sine aliqua probatione faciam in integrum emendari Si vero ille qui avenas meas submoverit vim in aliquo inferre presumpserit hominibus predictarum terrarum ego similiter sicut de aliis infra quindenam in integrum faciam emendari Ut autem hujusmodi concessio firmiter habeatur et inviolabiliter perpetuo conservetur id fide corporali prestita firmiter concessi et heredes meos ad idem in perpetuum obligavi et presentem chartam sigilli mei munimine robiravi et ad majorem securitatem volui et concessi Quod si istud non observarem dominus archiepiscopus Bituricensis me et totam terram meam supponat interdicto donec predictis preposito Sancti Benedicti et fratribus Domus Dei de Monte Morilii satisfaciat et plenius emendetur Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo