Charter Document - 05400372
Charter Number: | 05400372 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Brito miles domini regis baillivus omnibus presentes litteras inspecturis salutem Noverit universitas vestra quod cum inter venerabiles abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et Dionysium Militem majorem de Mosterello ex altera coram domino Willelmus Menerii et nobis auctoritate [] super prenominata controversia diligenter inquisita et cognita Benedicti et Renerii majorum juratorum super premissis testimonium domino Willelmo et nobis obtulerunt sicut in litteris domini Willelmi verbo ad verbum continetur Nos vero inquisitionem supradictorum Pagani et Simonis militum et dictum ipsorum sicut ex testimonio Benedicti et Renerii majorum apparere dignoscitur ad petitionem et voluntatem utriusque partis confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono decimo mense novembri