Charter Document - 05400369

Charter Document - 05400369


Charter Number: 05400369
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sancti Martinii de Campis et Sancti Victoris priores et decanus Sancti Marcelli Parisiensis a domino papa conservatores et executores deputati super indulgentiam novalium concessa[m] ecclesie Sancti Benedicti Floriacensis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noveritis quod Fulco presbyter de Suncampo constitutus in jure coram nobis pro causa que vertebatur inter abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et ipsum ex altera protestatus est se nolle uti litteris impetratis ad judices Carnotenses scilicet decanum et cumjudices suos super causa novalium in sua parochia constitutorum contra eumdem abbatem et conventum quia dicte littere non valebant eo quod cum essent posteriores de indulgentia concessa abbati et conventui nullam facerent mentionem Cum autem contra predictam indulgentiam nihil ab ipso coram nobis bis in hac causa convento fuisset propositum inhibuimus ei auctoritate conservationis et executionis nobis mandate ne dictum abbatem et conventum super decimis novalium contra tenorem indulgentie a domino papa Honorio sibi collate de cetero molestaret Quod ut ratum habeatur sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono mense septembri