Charter Document - 05400362
Charter Number: | 05400362 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Villelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Theobaudus presbyter de Giemo coram nobis constitutus donavit in perpetuam eleemosynam prioratui de Giemo Veteri quamdam vineam que vocatur Giraudeta super marchesium comitisse sitam ita tamen quod ubicumque sive in seculo sive in religione extiterit quamdiu vixerit tenebit eamdem ipso vero sublato de medio dicta vinea ad ipsum prioratum sine contradictione aliqua libere revertetur In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartam ad petitionem ipsius presbyteri sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXVIII mense septembri