Charter Document - 05400353
Charter Number: | 05400353 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Si monasterium Floriacense congruis floret titulis dignitatum eo principalius nos dilectat quoad Sedem apostolicam specialiter noscitur pertinere quia licet decorem universalis domus Domini diligamus illas tamen ecclesias libentius gratie prerogativa prosequimur que nos nullo respiciunt mediante Cum igitur sicut ex parte monasterii tui fuit propositum coram nobis abbates qui eidem monasterio pro tempore prefuerunt ad opus altaris ipsius monasterii benedicere consueverint indumenta quod utique tu et conventus tibi commissus illos creditis apostolice sedis autoritate fecisse quanquam super hoc littere non appareant que si fuissent forsitan potuerunt amitti Nos ergo monasterium tibi commissum per effectum operis gratie specialis ex hibere volentes affectum indumenta altaris benedicendi ad opus monasterii tui autoritate tibi presentium liberam concedimus potestatem Datum Laterani secundo idus martii pontificatus nostri anno secundo