Charter Document - 05400352

Charter Document - 05400352


Charter Number: 05400352
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Virtus Dei et sapientia Jhesus Christus domum sibi edificando mirabilem et decoram ut perpetua firmitate domus eadem fulciretur in fundamento seipsum primarium lapidem collocavit ac de suo spiritu septiformi septem varias quas excidit adaptando columnas ad parietes erigendos cum sermone prophetico s pe adduxit Quibus caritas evangelica cum doctrina consummationis tectum apposuit Constitutis in quatuor ejus angulis virtutibus quatuor cardinalibus eleganter ipsamque domum nihilominus vario virtutum depinxit ornatu ut ab intus omnis gloria filie regis esset Licet igitur unaqueque ecclesia in qua mundi salus et vera Christus hostia pro salute omnium immolatur structuram hujusmodi edificii representet ac sicut omnes in Christo unum corpus sumus apostolo protestante sic diverse ecclesie una tantum ecclesia possint dici que predicte domus Domini typum gerit Decet tamen ut illas propensius honoremus que cum ad nos nullo pertineant mediante religionis favore jugo cujus Domino militantes in eis submittunt humiliter colla sua propensiorem a nobis gratiam promerentur Ea propter dilecti in Domino filii super eo quod nobile ac decorum ecclesie vestre opus ad laudem Dei et gloriosissime Virginis Marie et sancti Benedicti eximii confessoris honorem dicimini consummasse vobiscum in Domino congaudentes ut celebrius fiat ejus edificatio prout eam fieri affectatis universis seculi fidelibus qui ad ipsam ecclesiam infra sue dedicationis octabas causa devotionis et orationis accesserint pia eis subsidia impensuri annum unum et in posterum anniversario ejus die quadraginta dies de Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus potestate confisi de injuncta sibi penitentia relaxamus Cum enim terribilis et venerabilis locus vester existat ob reverentiam confessoris predicti qui monastico ordinis institutor existit forma gregis et religionis exemplum tanto diem dedicationis ipsius majori gratia prevenire tenemur quanto eum terribiliorem fore credimus cum ad sue sanctificationis augmentum invocabitur die illa nomen Domini super ipsum sancti quoque Jacob devotio quam in prima dedicatione habuit representabitur verbis istis terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta celi et vocabitur aula Dei Deinde igitur qui devote ad vestram dedicationem accesserint Deum verum in templo suo sanctissimo rogaturi de quacumque tribulatione ad Deum clamaverint quod fideliter postulaverint consequi mereantur et tanquam palmites vere vitis vita vivant in secula seculorum Amen Datum Laterani tercio nonas martii pontificatus nostri anno secundo