Charter Document - 05400351
Charter Number: | 05400351 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis [] Noveritis quod in presentia nostra constitutus dictus Perochonus crucesignatus legavit in puram eleemosynam Amorose uxoris sue ad vitam ipsius Amorose si dicto Perochon ante ipsam mors continget omnia bona sua mobilia et immobilia et etiam acquisita ita tamen quod ipse legat in perpetuum proposito et conventui Sancti Benedicti Salensis quinque solidos pro anniversario suo annuatim celebrando in ecclesia Sancti Benedicti annuatim redditus percipiendos in domum suam quecumque possident dictam domum et alios quinque solidos in vineis suis sitis apud Rosines annuatim redditus percipiendos quicumque possiderit dictas vineas pro anniversario dicte Amorose uxoris sue annuatim in dicta ecclesia celebrando et dicta Amorosa dicto Perochon marito suo legavit in puram eleemosinam omnia bona sua si tamen mors continget ante ipsum ad vitam tantummodo dicti Perochon Datum anno Domini MCCXVIII Sigillatum