Charter Document - 05400350

Charter Document - 05400350


Charter Number: 05400350
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego G[eraldus] vicecomes Brucie notum facio tam presentibus quam futuris quod Guido de Brucia cognatus meus in presentia mea constitutus de assensu et voluntate domine matris sue quitavit Deo et ecclesie Sancti Benedicti in manu Guillelmi tunc prepositi ejusdem ecclesie quicquid juris habebat in G et P Sarnes fratribus de Bellomonte et eorumdem heredibus Ut autem hec quitatio rata et stabilis permaneat ad petitionem prefati Guidonis istud manucepi et presentem chartam sigilli mei munimine roboravi Actum apud Sanctum Benedictum anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo