Charter Document - 05400344
Charter Number: | 05400344 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendis in Christo patribus et amicis B abbati et sacro conventui Sancti Benedicti Floriacensis frater G[aufridus] Tironensis monasterii humilis abbas et conventus salutem et sacre federa caritatis Cum omnis divine pagine vigilet oculus et laboret intentio ut pre ceteris virtutibus caritas commendetur et omni auctoritatum instantia specialiter nobis insinuetur eminentia caritatis nos intuitu ejusdem caritatis que omnes virtutes precellit fratres in Christo et amicos nostros vos esse et ut inter nos et vos perpetue et indissolubilis dilectionis fraternitas statuatur volumus et affectuose requirimus volumus etiam ut fratres vestri cum ad nos venerint sint nobiscum sicut nos in omnibus locis ut nostri similiter apud vos et vestri apud nos et nostri apud vos tamdiu maneant quamdiu eis necesse fuerit nisi ab abbate suo fuerint excommunicati Audito autem abbatis vestri vel fratrum vestrorum obitu pulsatis signis officium et missam in conventu nostro celebrabimus et unusquisque sacerdotum nostrorum unam missam decantabit clerici psalterium illiterati centies dominicam orationem persolvent et intrante quadragesima septenarium et tricenarium tam pro vestris quam pro aliis amicis et familiaribus nostris defunctis faciemus et vos ut eadem pro nostris faciatis attentius deprecamur quatenus per hec et alia beneficia que Domino donante in utraque ecclesia amodo et usque in sempiternum fient mutuis orationibus adjuti Domini misericordiam consequamur In hujus igitur societatis testimonium presentem chartam sigillis nostris signatam vobis proposuimus transmittendam Actum anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo