Charter Document - 05400342

Charter Document - 05400342


Charter Number: 05400342
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Beatrix comitissa Cabilonensis omnibus presentes litteras inspecturis notum facimus quod Nicolaus dictus Prepositus de Parriciaco in presentia nostra constitutus pro forefactis et injuriis ecclesie de Parriciaco ab eodem illatis guerpivit et quittavit abbati Sancti Benedicti Floriacensis et priori ecclesie de Parriciaco preposituram quam de eadem ecclesia tenebat et omnia ad ipsam pertinentia et quidquid juris habebat vel habere poterat in eadem prepositura uxore et filia ejusdem hoc ipsum laudantibus ita quod ipse vel sui in dicta prepositura nihil in posterum reclamabunt prior vero et conventus dicte ecclesie Nicolaum prenominatum quittaverunt de omnibus injuriis et gravaminibus eis ab eodem illatis et pro quittatione quam eis fecit de prepositura prenominata sexaginta libras et duas divionensium dederunt eidem et quidquid jure patrimoniali tenebat eidem concesserunt pacifice possidendum Actum Johanne filio nostro volente et ad preces dicti Nicolai monachi et prenominati Johannis filii nostri confirmatum sigillis et testimonio roboratum anno gratie millesimo ducentesimo decimo septimo