Charter Document - 05400340

Charter Document - 05400340


Charter Number: 05400340
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus de Sancerro dominus Castellionis super Lupam universis ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum inter me et venerabiles viros Bartholomeum abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis super terris hospitibus terragiis talliis justitiis et omnibus aliis rebus de Mesmerant contentio diutius verteretur tandem bonorum virorum ducti consilio pacem composuimus in hunc modum ita quod predicte terre hospites terragia tallie justitie et omnes alie res de Mesmerant inter me et heredes meos et prefatos abbatem et conventum erant communes in omnibus et equales Ego vero et heredes mei in omnibus rebus prenominatis percipiemus medietatem abbas et conventus aliam sine contradictione aliqua percipiet medietatem Ego vero et heredes mei in prefatis rebus nullum dominium sine ipsis nec ipsi sine nobis poterimus reclamare terre autem partiri sine assensu utriusque partis non poterunt Prepositus autem quem ibi constituemus preposito abbatis et conventus faciet fidelitatem similiter et prepositus abbatis nostro preposito fidelitatem exhibebit Preterea nullus terram illam colere poterit nisi in eadem terra habuerit mansionem Ab hac autem conventione nec ego nec heredes mei nec abbas nec conventus poterimus de cetero resilire Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXVII mense augusto