Charter Document - 05400335
Charter Number: | 05400335 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister officialis curie Bituricensis salutem in Domino Noveritis quod constituti coram nobis Andreas dictus Miles et [] dicta Grossa uxor sua recognoverunt quod cum inter ipsos ex una parte et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera contentio verteretur super viaria sita ut dicitur apud Castellionem supra Ligerim juxta domum monachorum ex una parte et juxta domum Renaudi Camus ex alia et tandem in religiosum virum abbatem Sancte Columbe Senonensis et in Joannem de Corcellis militem super hoc a partibus compromissum fuisset fide hinc inde prestita quod ipsorum arbitrium servarent dicti arbitri suum super premissis protulerunt arbitrium in hunc modum videlicet quod dicti abbas et conventus darent dicto Andree et ejus uxori septem libras parisiensium et ita nihil juris in dicta platea de cetero per se vel per alios reclamarent sed dictis abbati et conventui remanerent in perpetuum quiete et pacifice possidenda quod arbitrium dictus Andreas et uxor sua gratantes et liberaliter acceperunt coram nobis per fidem prestitam promittentes quod contra de cetero non venirent et de dictis septem libris parisiensium gratum suum confessi sunt habuisse Datum et sigillo Bituricensis curie sigillatum anno Domini millesimo ducentesimo decimo sexto mense junio