Charter Document - 05400333
Charter Number: | 05400333 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod constitutus in presentia nostra capellanus de Venesma recognovit per sacramentum suum quod ecclesia de Castro Novo fuit in saisina de residuo cerei paschalis et de medietate paschalium confessionum recognovit etiam quod [cum] officium proprium Deo cantatur prior debet habere tres partes oblationum Preterea sciendum est quod nos adjucavimus ei possessionem viginti solidorum de quibus erat questio inter eos salvo tamen jure proprietatis quia recognovit dictus [] reddiderat eos priori ejusdem ecclesie Actum anno Domini MCCXV mense januario