Charter Document - 05400332
Charter Number: | 05400332 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M Dei gratia humilis abbas monasterii Sancti Benedicti Floriacensis totusque ejusdem loci conventus Floriacensis omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de totius capituli nostri assensu et voluntate concessisse Petro le Dagre et heredibus suis terram de Coustard jure hereditario possidendam et eumdem in hominem recepisse in hunc modum videlicet quod dictus Petrus solvet annuatim quatuor libras Perticensium priori nostro de Chesa ad festum sancti Remigii et ipse Petrus tenebit de nobis dictam terram liberam et quietam ab omni servitio exceptis servitiis dominorum feudi et auxiliis eorumdem videlicet sexdecim Cenomanenses quando fieri debebit auxilium et predictus Petrus concessit medietatem terre fratribus suis ita libere et quiete tenendam sicut est ei a nobis concessum Hujus autem pactionis fideliter tenende et servande fide jussores sunt Willelmus Fortin Hebertus le Brest Richardus Chenu Quod ut ratum inconcussumque permaneat sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum Datum anno MCCXV