Charter Document - 05400330

Charter Document - 05400330


Charter Number: 05400330
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Fulco decanus Sancte Crucis Aurelianensis et Guillelmus de Capella domini regis baillivus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum causa verteretur inter Mauricium abbatem et conventum Beati Benedicti Floriacensis ex una parte et nobilem virum Iterium de Tociaco ex altera super masura Jocerii et terra pertinente ad dictam masuram et terra que Roncia dicitur et loco qui appellatur Baalli in nos fuit ab utraque parte compromissum et nos facta super premissis inquisitione diligenti per dictum nostrum diximus quod dicta masura Jocerii cum terra pertinente ad eadem masuram et terra que dicitur Roncia sunt de censiva Beati Benedicti et quod locus qui dicitur Baalli est de feodo predicti Yterii Istud autem dictum nostrum pars utraque in nostra presentia approbavit Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto mense aprili