Charter Document - 05400328
Charter Number: | 05400328 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Folcherus Quarrelli miles baillivus domini regis in Belimeto et in Corboneto terram Thome de Pertico tunc temporis per ballum tenentis Notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod cum Bernardus filius Stephani de Molendino conveniret coram me apud Belismum in curia domini regis W Laurentii presbyterum procuratorem domus de Chesa super censiva dicti Stephani quam Emmelina mater dicti Bernardi et Joannes filius ejusdem Emmeline et idem Bernardus dederant in perpetuam eleemosinam dicte domui de Chesa sicut dictus W asserebat tandem post multas altercationes inter dictum W et dictum Bernardum coram me fuit facta hec compositio sub hoc modo quod dictus Bernardus dicto W recognovit quod dicta censiva de voluntate et assensu ipsius Bernardi et dicte Emmeline matris ejus dicte domui in perpetuam eleemosinam data fuit et pro hac recognitione dictus Willelmus dicto Bernardo II libras X s donavit eodem Bernardo juramento corporaliter prestito nihilominus promittens quod in dicta censiva nihil de cetero reclamabit In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli mei testimonio confirmavi Actum apud Belismum in curia domini regis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quarto decimo