Charter Document - 05400327

Charter Document - 05400327


Charter Number: 05400327
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mauricius abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque conventus ejusdem loci universis presentes litteras inspecturis salutem Noveritis quod karissimus dominus noster dominus Ludovicus nobis de voluntate sua concessit teneudam et habendam domum de Chapes et nos ibi debemus ponere duos monachos sacerdotes tali modo quod si predicti monachi non continerent se ibi sicut deberent nos ad petitionem karissimi domini nostri illustris regis Francorum vel domini nostri domini Ludovici monachos qui ibi morarentur removeremus et duos alios loco eorum poneremus Quod ut firmum sit et stabile presens scriptum sigi lorum nostrorum munimine confirmamus Actum apud Lorriacum anno Domini MCC quarto decimo mense aprili