Charter Document - 05400326
Charter Number: | 05400326 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magister Philipus curie Senonensis officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Litigantibus in curia Senonensi monachis Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et Roberto presbytero de Monsteriolo ex alia ex parte monachorum fuit in jure propositum quod idem presbyter spoliaverat eos duabus partibus minute decime parochie de quibus longo tempore fuerant in possessione dictus autem presbyter possessionem eorum inficians ex adverso respondit se dictas duas partes decime supradicte cepisse in hoc anno asserens et affirmans decimam illam ad se de jure pertinere tandem testibus hinc inde receptis attestationibus publicatis et rationibus allegationibusque utriusque partis auditis et plenius intellectis de prudentum virorum consilio adjudicavimus eisdem monachis possessionem decime supradicte salva tamen eidem presbytero questione proprietatis Actum anno gratie millesimo ducentesimo tercio decimo mense novembri