Charter Document - 05400314
Charter Number: | 05400314 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Silvester Dei gratia Sagiensis episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod Willelmus de Spereia presbyter qui eo tempore prioratum de Casa in pago Belismensi de assensu et voluntate abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis regebat a Willelmo le Bret emit terram illam quam tres fratres in parochia de Seringneio tenent jure hereditario reddendo ex ea annuatim quatuor libras monete in terra cursilis ita quidem quod illi qui dictam terram tenebunt preter dictas quatuor libres servitia dominorum acquitabunt Ipse etiam Willelmus le Bret uxori sue escambium fecit ad voluntatem suam quia dicta terra ei data erat in maritagio et ita concesserunt uxor et filii sepedicti Willelmi ipsam emptionem et juramento firmaverunt se nihil in ipsa terra reclamaturos et eam resignaverunt in manu nostra et nos dictum presbyterum dicta terra saisivimus qui eam statim eleemosinavit Deo et abbatie Sancti Benedicti Floriacensis et nos ipsam abbatiam investivimus per manus cujusdam monachi ejusdem abbatie qui apud prioratum de Casa morabatur Terra autem illa immo census annuus qui de terra percipitur IIII libre in hos usus deputabitur videlicet eleemosinario Sancti Benedicti II libre X solidi turonensium cellerario viginti sol paris et custodi armarioli duo solidi turonensium Ut autem in posterum hoc ratum habeatur rei coram nobis facte seriem scriptis annotari et sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono decimo quinto kalendas aprilis