Charter Document - 05400311
Charter Number: | 05400311 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu libertatem et immunitatem quas bone memorie Manasses Aurelianensis episcopus vestro monasterio et ejus prioratibus Manasses Aurelianensis episcopus vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit sicut in ipsius authentico plenius continetur et vos eas juste ac pacifice obtinetis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad majorem autem evidentiam autentiquum ipsum hinc nostre pagine de verbo ad verbum duximus inserendum [] Nulli ergo omnino [] Si quis autem [] Datum Viterbii tercio idus junii pontificatus nostri anno xii