Charter Document - 05400309
Charter Number: | 05400309 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei [] Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequere complere Cum igitur monasterium vestrum sicut in authentico bone memorie Alexandri pape predecessoris nostri perspeximus contineri ad jus et proprietatem Beati Petri nullo mediante pertineat nos vestris precibus inclinati autoritate presentium inhibemus ne quis archiepiscopus vel episcopus in ecclesias monasterio ipsi subjectas absque manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententias audeat promulgare vel ab eodem monasterio procurationem exigere vel correctionem in ipsum exercere presumat nisi de mandato Sedis apostolice speciali Nulli ergo [] Datum Viterbii VI idus junii anno duodecimo