Charter Document - 05400308

Charter Document - 05400308


Charter Number: 05400308
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1209
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Quoniam per administrationem improvidam et dissolutam incuriam prefatorum pro alienationibus illicitis factis ab ipsis quam plures Ecclesie in temporalibus non modicum sustinent detrimentum nobis quibus est ecclesiarum omnium sollicitudo commissa ex officii debito pastoralis incumbit post causam taliter vulneratam remedium competens invenire quod obducere possit et debeat hujusmodi vulnerum cicatrices Cum igitur a nobis duxeritis postulandum ut revocandi ea que de nobis Ecclesie per abbates ejusdem illicite alienata fuerint vel concessa in ejus prejudicium et gravamen vobis auctoritatem tribuere dignaremur nos vestris precibus inclinati vobis duximus concedendum ut ea que ab ipsis abbatibus inveneritis alienata illicite vel concessa vobis liceat ad jus ipsius appellatione remota legitime revocare Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Viterbii nonis junii pontificatus nostri anno duodecimo