Charter Document - 05400305

Charter Document - 05400305


Charter Number: 05400305
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1209
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Ea que ratione pr via statuuntur firma debent et illibata persistere et ne in recidiv contentionis scrupulum relabantur apostolico convenit presidio communiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus inclinati limitationem parrochialis ecclesi vestr de Villari sicut a bon memori H Senonensi archiepiscopo rationabiliter facta est auctoritate apostolica confirmamus et pr sentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii III kal junii pontificatus nostri anno duodecimo