Charter Document - 05400299
Charter Number: | 05400299 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1207 - 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Bituricensis archiepiscopus Aquitani primas universis Christi fidelibus per Bituriam constitutis ad quos presentes littere pervenerint salutem in eo qui salvat sperantes in se Quia inter amphractus varios presentis seculi constituti non possumus evitare quin polluamur sordibus vitiorum satagere nos opportet ut amicos Dei nobis faciamus propitios piis obsequiis et devotis quatenus pro nobis quos propria impediunt scelera apud Dominum intercedant Cum igitur sanctissimi patris Benedicti corpus in ecclesia Floriacensi sicut ex romanorum pontificum scriptis authenticis agnovimus requiesceret et ibidem in humili loco esset ab antiquo repositum et quod indignum erat prope terram essent reliquie ejus recendite qui vivens terrena omnia contemnebat placuit vero religioso Garnerio abbati et conventu Floriacensi ut ei supra majus altare prout decebat loculum magne venustatis etelegante prepararent in quo quidem loculo dominus Senonensis archiepiscopus et nos cum pluribus episcopis astante maxima abbatum cleri plebisque multitudine cum magna celebritate in festo translationis sancti Benedicti sanctissimum ipsius corpus duximus reponendum Cum igitur dignum sit et saluti expediat animarum ut in solemnitate repositionis reliquiarum annis singulis sanctus Domini confessor a fidelibus veneretur nos de divina misericordia et precibus beati confessoris confisi omnibus qui ad predictum locum causa orationis et devotionis a vigilia predicte solemnitatis que in julio celebratur usque in crastinum octabarum accesserint septem dies de penitentia que eis eo anno injuncta fuerint misericorditer relaxamus et ut de ista nostra remissione et indulgentia aliqui non dubitent in futurum eam duximus litteris commendandam et sigilli nostri fecimus munimine roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo septimo