Charter Document - 05400296
Charter Number: | 05400296 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus Dei gratia Bituricensis archiepiscopus Aquitaniarum primas notum esse volumus presentibus et futuris quod Garnerius de Boginis in nostra presentia constitutus quitavit dilecto nostro Seguino de Cloer pro damnis que ei in depredatione et redemptione Petri Pastorelli intulerat omnes heredes Pastorelli patris Petri Pastorelli et heredes heredum in eperpetuum ad opus ecclesie Sancti Benedicti de Casa ad quem post ejus obitum revertentur excepta uxore Emerici de Aqua et heredibus suis quos vel predictus Seguinus vel ecclesia post ejus decessum habebit Ad majorem autem evidentiam et firmitatem presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri appositione munire Anno Domini MCCVII Sigillatum